Saturday, September 24, 2011

Así informa Radio Vaticano en latín sobre el encuentro entre la CDF y la FSSPX/SSPX del pasado Sep-14-2011


Y de paso, la misma Radio Vaticano nos enseña que «preámbulo doctrinal» lo traducen en latín como “Notam doctrinalem”.

Sedes Apostolica Fraternitati Sancti Pii X indicem postulationum proposuit

Sedes Apostolica Fraternitati Sancti Pii X moribus translaticiis studenti quandam "Notam doctrinalem" de doctrinis fundamentalibus Ecclesiae Catholicae ad fidem spectantibus subscribendam proposuit. Mercurii die in sede Sedis Apostolicae diurnariis edocendis notum factum est Fraternitati Presyterorum, quae anno millesimo nongentesimo octogesimo octavo se a Roma seiuncta est, nunc examinandum esse, num hunc textum acciperet. Nota illa, postquam Superior generalis, Bernhardus Fellay nomine, cum Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei, illi Wilhelmo Cardinali Levada, collocutus est, divulgata est. Fraternitas Sancti Pii X se deductionem exhibiturum esse annuntiavit.