Saturday, October 03, 2009

Reporte sobre reciente entrevista del Card. Castrillón en la Radio Vaticano en latín


Sólo a manera de curiosidad. Un pequeño reporte en latín de la Radio Vaticano sobre la reciente entrevista concedida por el Card. Darío Castrillón a Süddeutsche Zeitung. Aunque el reporte de Radio Vaticano es de Sep-29-2009, por lo cual está fuera de tiempo, ya que en esa fecha todavía no se conocía el texto original de dicha entrevista publicado por agencia Zenit.

E Civitate Vaticana: Causa Williamson. Cardinalis Castrillon opproprium reiecit

Darius Castrillon Hoyos, olim Cardinalis Curialis, novos nuntios id constare se Pontificiamque Commissionem "Ecclesia Dei", cui praeerat, de infitiatione holocausti a Richardo Williamson, natione Anglico, expressa cognovisse repulit. In quadam percontatione in actis diurniariis vulgo "Süddeutsche Zeitung" appellatis die Veneris publicata, Cardinalis ille Columbiensis explicavit se non prius quam die quinto mensis Februarii de dictis Williamson certum factum esse, diebus ergo duodecim post excommunicationem die vicesimo uno mensis Ianuarii remissam. Decisio Summi Pontificis cum nota facta esset, omnes in Curia Romana percontationem ignorare, "et nemo", Castrillon Hoyos inquit "obligatione tenebatur id scire".Qui confirmavit se cum Fraternitate Sancti PII X de quaestionibus canonicis, non de dogmaticis collocutum esse. Ad se spectavisse ut scissio Ecclesiae impediretur. ... Ad ea autem, quae a Williamson affirmata essent, quod attineret Cardinalis dixit caedem Iudeorum a fautoribus Hitlerianis factam crimen fuisse hominum. Quam autem Episcopum illum moris translaticii studiosum natione Anglicum numquam infitiatum esse, sed numerum eorum, qui interfecti fuissent, "minuisse". Quod autem non de moribus quaestionem esse, sed de "rebus, quae gesta essent".